Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

XIX

Argument

Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.

INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.

Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: “Homo,” inquit, “stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?”

“Nam si me” inquit “non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλʼ ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι· οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν δικαίως, ἀλλά πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο· ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, σὺ τοῦτα [1] οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ γράψει.”

Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation