Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Hostiae quae dicuntur “bidentes,” quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

REDEUNTES ex [1] Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.

Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.

Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis,

et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.

Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: “Docesne,” inquam, “nos, magister, cur “bidentes” dicantur?”

““Bidentes,”” inquit, “oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.”

“Posthac,” inquam, “videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit: Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit, Bidénti verre,”

“sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.”

Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: “Oves,” inquit, ““bidentes” dictae, quod duos tantum dentes habeant.”

“Ubi terrarum, quaeso te,” inquam, “duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.”

Tum ille permotus mili et inritatus: “Quaere,” inquit, “ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.”

Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.

P. autem Nigidius, in libro quem De extis composuit, “bidentes” appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur “bidentes”;

sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus, “bidennes” primo dictas, d littera inmissa, quasi “biennes,” tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex “bidennibus” “bidentes” factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, “bidentes” appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.

Verba illius ipsa posui: “Quae “bidens” est,” inquit, “hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.” Haec Hygini opinio an vera sit, non argui [2] argumentis, sed oculis videri [3] potest.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation