Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

XXI

Argument

Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos “septentriones” vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.

AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.

Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quaenam maior [1] et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant [2] astra, [3] scite ista omnia ac perite disserebant.

Hic ego ad nostros iuvenes convertor et “quin,” [4] inquam, “vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos “septentriones” vocamus?”

“Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod “septentriones” dicimus significet scire,” inquam, “id prolixius volo.”

Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: “Vulgus,” inquit, “grammaticorum “septentriones” a solo numero stellarum dictum putat.”

““Triones” enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod “quinquatrus” dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, “atrus” nihil.”

“Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui “triones” rustico cetera [5] vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam “terriones,” hoc est arandae colendaeque terrae idoneos.”

“Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis “septentriones” appellarunt, id est septem stellas, [6] ex quibus quasi iuncti “triones” figurantur.”

“Praeter hanc,” inquit, “opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae “triones” appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant “trigona,” id est triquetras figuras.”

Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est [7] visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse [8] triquetra viderentur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation