Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 12, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

IX

Argument

Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.

EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut “tempestas,” “valitudo,” “facinus,” “dolus,” “gratia,” “industria.” Haec

enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse.

“Periculum” etiam et “venenum” et “contagium” non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.

Sed “honorem” quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam “malus honos” diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus,

in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: “Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur.” “Honorem,” inquit, “peiorem vobis habuit quam [1] mihi”;

cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: “maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.”

Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation