Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

IX

Argument

Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum “susque deque.”

“SUSQUE deque fero” aut “susque deque sum” [1] aut “susque deque habeo”—his enim omnibus modis dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.

Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.

Significat autem “susque deque ferre” animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.

Laberius in Compitalibus: Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers; Matér familias túa in lecto adversó sedet, Servós sextantis útitur nefáriis Verbís. M. Varro in Sisenna vel De Historia:

“Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.”

Lucilius in tertio: Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque; Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: Αἰγίλιποι [2] montes, Aetnae omnes, asperi Athones.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation