Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 5, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

VIII

Argument

Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius.

IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat. In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis: Ipse Quirinali lituo. “Nam si nihil,”

inquit, “deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat “lituo et trabea subcinctus,” quod est,” inquit, “absurdissimum; quippe cum “lituus” sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo “subcinctus lituo” videri potest?”

Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent.

Veluti cum dicitur “M. Cicero homo magna eloquentia” et “Q. Roscius histrio summa venustate,” non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur.

Ut Vergilius alio in loco: Victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi: In medium geminos inmani pondere caestus Proiecit, ac similiter: Domus sanie dapibusque cruentis, Intus opaca, ingens, sic igitur id quoque videri dictum debet:

“Picus Quirinali lituo erat,” sicuti dicimus: “statua grandi capite erat.”

Et “est” autem et “erat” et “fuit” plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.

Et, quoniam facta “litui” mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae “lituus” appellatur, an tuba a lituo augurum “lituus” dicta sit;

utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.

Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu “lituus” appellata est ex illo Homerico verbo: Λίγξε βιός, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine “lituus” vocetur.

Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation