Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

XVIII

Argument

Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii [1] complusculi servitutem servierunt.

PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris.

Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.

Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.

Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.

Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.

Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii “Cynicas,” ipse appellat “Menippeas.”

Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.

Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Ξενιάδης Κορίνθιος et ecquid artificii novisset esset [2] percontatus: “Novi,” inquit Diogenes, “hominibus liberis imperare.”

Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: “Accipe,” inquit, “liberos meos quibus imperes.”

De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation