II
Argument
Vocabulum “siticinum” in M. Catonis oratione quid significet.“SITICINES” scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium sit Veteri, ubi Nouus Venerit. “Siticines,” intuit, “et liticines et tubicines.”
Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, “liticines” lituo cantare et “tubicines” tuba; quid istuc autem sit, quo “siticines” cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.
Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, “siticines” appellatos qui apud “sitos” canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.