Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

“Avarus” simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.

“AVARUS” non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. ““Avarus” enim,” inquit, “appellatur, qui “avidus aeris” est. Sed in ea copula e littera,” inquit, “detrita est.”

Item “locupletem” dictum ait ex conpositis vocibus, qui “pleraque loca,” hoc est qui multas possessiones teneret.

Sed probabilius id firmiusque est, quod de “locuplete” dixit. Nam de “avaro” ambigitur; cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est “aveo,” eademque esse fictura qua est “amarus,” de quo nihil dici potest quin duplex non sit?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation