Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

XXVII

Argument

Quid sint “comitia calata,” quid “curiata,” quid “centuriata,” quid “tributa,” quid “concilium”; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere “calata” comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.

Eorum autem alia esse “curiata,” alia “centuriata”; “curiata” per lictorem curiatum “calari,” id est “convocari,” “centuriata” per cornicinem.

Isdem comitiis, quae “calata” appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.

In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: “Is qui non [1] universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non “comitia,” sed “concilium” edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne “leges” quidem proprie, sed “plebisscita” appellantur quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.”

Item n eodem libro hoc scriptum est: “Cum ex generibus hominum suffragium feratur, “curiata” comitia esse, cum ex censu et aetate “centuriata,” cum ex regionibus et locis, “tributa”; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation