IV
Argument
Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut [1] liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται.
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα Ἐγκύκλια inscriptus est,
iussitque uti ea cotidie lectitaret: Διὰ τὶ οἱ Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ἢ [2] ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ [3] φιλοσοφίας [4] κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀποριαις; [5] ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρασκευαστικά.