Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 3, Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

XIX

Argument

Qua ratione Gavius Bassus scripserit “parcum” hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.

APUD cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum.

In quo ita scriptum fuit: ““Parcus” composito vocabulo est dictus, quasi “par arcae,” quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area. Quam ob causam “parcus” quasi “pararcus” est nominatus.”

Tum Favorinus, ubi haec audivit, “superstitiose,” inquit, “et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.”

“Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus “parcum” ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi “pecuniarcus”?”

“Quin potius,” inquit, “quod simplicius veriusque est, id dicimus? “Parcus” enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est “parum” et “parvum,” denominatus est.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation