Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

XXVI

Argument

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.

INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.

Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.

Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et “haec ego,” inquit, “super irascendo sentio;”

“sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.”

“Plutarchus,” inquit, “servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.”

“Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse ut vapulet, [1] nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit,”

“neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, [2] sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret.”

“tum Plutarchus lente et leniter “quid autem,” inquit, “verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.””

““Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent.” Et simul ad eum qui caedebat conversus, “interim,” inquit, “dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.””

Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.

Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi “affectus” vel “affectiones,” Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior “ira” dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation