Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 20, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

VIII

Argument

De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente [1] ac senescente.

ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.

Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.

Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque [2] essent: “Luna,” inquit Annianus, “nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.”

Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, “Nonne Lucilium,” inquit, “nostrum meministis dicere: Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras Et iecur addit?”

“Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.”

“Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.”

“Id etiam,” inquit, “multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: “Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.””

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation