Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 20, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa.

COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia, quae appellabat ἀκροατικά.

Ἐξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur,

in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.

Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset.

Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat.

Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii “exoterici” dicerentur, partim “acroatici.”

Eos libros generis “acroatici” cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam [1] omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset:

“Nam qua,” inquit, “alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te accepimus omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.”

Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: “Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt.” [2]

Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi; amavi [3] prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum:

Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν.

Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας, ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς[4] τῶν λόγων· τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθʼ οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειράαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. ἔρρωσο.

Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρῳ εὖ πράττειν.

Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων, οἰόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένουσ· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν. ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ.

Hoc ego verbum ξυνετοὶ γὰρ εἰσιν quaerens uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta Origine: “Itaque ego,” inquit, “cognobiliorem cognitionem esse arbitror.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation