Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Quae volgo dicuntur “vivaria,” id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit.

“VIVARIA,” quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit “leporaria” appellari. Verba Varronis subieci:

“Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. [1] Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli [2] lepores sint, sed omnia saepta adficta [3] villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.”

Is item infra eodem in libro ita scribit: “Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.”

“Vivaria” autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae “leporaria” Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.

Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, legimus “roboraria,” aliquot Romae doctos viros dicere audivi id significare, quod nos “vivaria” dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum vidimus in Italia locis plerisque.

Verba ex oration eius Contra Claudium Asellum quinta haec sunt: “Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam [4] statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam.”

Lacus vero aut stagna quae [5] piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine “piscinas” nominaverunt.

“Apiaria” quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse.

M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: “Μελις- σῶνας,” inquit, “ita facere oportet, quae quidam “mellaria” appellant.” Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation