Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

“Vestibulum” quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est “vestibulum,” verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.

Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari “vestibulum” esse partem domus primorei, quam vulgus “atrium” vocat.

C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborum Quae ad Ius Civile pertinent secundo, “vestibulum” esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt [1] viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.

Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.

Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: ““Ve” particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.”

“Nam “vetus” et “vehemens”, alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. “Vescum” autem, quod ex “ve” particula et “esca” copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.”

“ Aliter enim Lucretius “vescum” salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius “vescum” appellat cum edendi fastidio.”

“Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.”

“In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.”

“Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione “vestibula” appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domum intromitterentur.”

“Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:”

“non enim “vestibulum” priorem[2] partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, “vestibulum” et “fauces,” ex quibus “vestibulum” appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, “fauces” autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation