Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

XIV

Argument

Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.

PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.

C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret.

Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,

quas libitum hercle est adscribere: Malum est consilium quód mutari nón potest. Beneficium dando accépit, qui dignó dedit. Ferás, non culpes, quód vitari nón potest. Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet. Comés facundus in via pro véhiculo est. Frugálitas miséria est rumorís boni. Herédis fletus súb persona risus est. Furór fit laesa saépius patiéntia. Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit. Ita amicum habeas pésse ut facile [1] fieri hunc inimicúm putes. Veterém ferendo iniúriam invités novam. Numquám periclum síne periclo vincitur. Nimium áltercando veritas amíttitur. Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation