Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 7, Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

XV

Argument

De verbo “quiesco,” an e littera corripi an produci debeat.

AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum “quiescit” usitate e littera correpta dixit.

Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.

Nam “quiescit” ita oportere dici praedicavit, ut “calescit, nitescit, stupescit” et alia huiuscemodi multa.

Id etiam addebat, quod “quies” e producto, non brevi diceretur.

Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;

litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et “quiesco” non esse his simile quae supra posui, nec a “quiete” dictum, sed ab eo quietem, “Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco” e littera longa dici non convenire.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation