Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 23

Text kindly provided by Perseus

XXIII

Argument

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.

Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, [1] prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.

Set enim [2] si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.

Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat.

Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma [3] et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.

Menander sic: Ἐπʼ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ καλή Μέλλει καθευδῄσειν. Κατείργασται μέγα Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο, Ἵνʼ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης Πρόσωπον ᾖ τʼ εὔγνωστος οὖσʼ ἐμὴ γυνή Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο, Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κροωβύλην Λαβεῖν ἔμʼ, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί [4] Τὴν ῥῖνʼ ἔχουσαν πηχέως· εἶτʼ ἐστὶ τό Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δια Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς. Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου †Τάχιον ἀπαγέσθω δέτις ἄρʼ ἀντεεσαγάγοι.

Caecilius autem sic: Is démum miser est, qui aérumnam suám néscit Occultáre. Foris:[5] íta me uxor forma ét factís facit, sí taceam, tamen íudicium. Quae nísi dotem, ómnia quaé nolis habet; quí sapiet, de mé discet, Qui quási ad hostis captús liber servío salva urbe atque árce. Quaen[6] míhi quidquid placet éo privatum id me servatam velim? Dum ego éius mortem inhio, égomet vivo mórtuus inter vivos. Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit; Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit Eam utí venderém; nunc credo ínter suás Aequális et cognátas sermoném serit: “Quís vestrarúm fuit íntegra aetátula, Quae hóc idem a viro Ímpetrarit suo, quód ego anus modo Efféci, paelice út meum privarém virum? Haéc erunt concília hodie, dífferor sermóne miser.”

Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem,

conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait: Ἔχω δʼ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι Τοῦτʼ; εἶτʼ ἄρʼ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας Καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ† πάντων ἀντʼ ἐκείνης Ἔχομεν, Ἄπολλον, ὡς χαλεπῶν χαλεπώτατον· Ἅπασι δʼ ἀργαλέα ᾽στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνῳ, Υἱῷ πολὺ μᾶλλον θυγατρι—Πρᾶγμʼ ἄμαχον λέγεις. —Εὖ οἷδα.

Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit: Sed túa morosane úxor, quaeso, est?-Quám rogas? Qui tándem?—Taedet méntionis, quáe mihi, Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio. Ut dévomas vult, quod foris potáveris.

Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:

Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.

Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.

Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.

Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.

Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.

Post, ubi idem servus percontando quod acciderat repperit, has apud Menandrum voces facit: Ὢ τρὶς κακοδαίμων, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ Καὶ παιδοποιεῖ. Ὡς ἀλόγιστός ἐστʼ ἀνήρ, Ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει, Μήτʼ, ἂν ἀτυχήσῃ εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου, Ἐπαμφιέσαι δύνατο τοῦτο χρήμασιν, Ἀλλʼ ἐν ἀκαλύπτῳ καὶ ταλαιπώρῳ βίῳ Χειμαζόμενος ζῇ, τῶν μὲν ἀνιαρῶν ἔχων Τὸ μέρος ἁπάντων, τῶν δʼ ἀγαθῶν αὐδὲν μέρος. Ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.

Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris: Is demum infórtunatus ést homo, Paupér qui educit ín egestatem liberos, Cuí fortuna et rés ut est continuó patet. Nam opulénto famam fácile occultat fáctio:

Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret. [7]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation