Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 3, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

XVIII

Argument

Quid sint “pedari senatores” et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: “senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.”

NON pauci sunt qui opinantur “pedarios senatores” appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur?

cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?

Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius [1] Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.

Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam “curulis” appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos [2] “pedarios” nominatos.

M. autem Varro in Satira Menippea, quae Ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit “pedarios” appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.

Nam et curulibus magistratibus functi, si [3] nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.

Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum [4] senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:

“Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.”

Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est: Caput sine lingua pedari sententia est.

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro “pedariis” “pedaneos” appellant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation