Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

XIV

Argument

“Iniuria mihi factum itur” quali verborum ordine Cato dixerit.

AUDIO “illi iniuriam factum iri,” audio “contumeliam dictum iri” vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.

Sed “contumelia illi” vel “iniuria factum itur” paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.

M. Cato Pro Se contra C. Cassium: “Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.”

Sicut autem “contumeliam factum iri” significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita “contumelia mihi factum itur” casu tantum inmutato idem dicit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation