XIV
Argument
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. [1] et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.CUM librum IX. [2] Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
Manilia ad tribunos plebi provocavit.
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re [3] sua, sed cum vi inrumperet, lapidibus depulsum.
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt