Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

XII

Argument

De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.

“Errare,” inquit, “dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν,” versumque infert Homeri, in quo id verbum est: Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.

Item “alucinari” factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde “elucum” quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.

Item “fascinum” appellatum [1] quasi “bascanum” et “fascinare” esse quasi “bascinare.”

Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: “Faenerator,” inquit, “appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum [2] speciem ostentent humanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,”

idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.

“Faenerator” enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermone Latino scripsit, a faenore est nominatus; “faenus” autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.

Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius “feneratorem” sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti “fetus” ipse et “fecunditas” appellata.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation