Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

XXV

Argument

Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.

TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum [1] ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.

Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula.

De “lingula,” quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui: Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula.

Item “rumpia” genus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.

Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation