XXV
Argument
De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit “recentatur” pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est “denuo nascitur atque iterum fit recens.” Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt: Iam iam albicascit Phoebus et recentatur Commune lumen hominibus [1] voluptatis. [2]
Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est “dulcius reddere,” in his versibus: Quapropter edulcare convenit vitam Curasque acerbas sensibus gubernare.