Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

XXX

Argument

Vehiculum quod “petorritum” appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.

Quod genus profecto ille homo est, qui de “petorritis” nuper argutissimas nugas dixit.

Nam cum quaereretur, “petorritum” quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum [1] esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera “petorritum” esse dictum volebat quasi “petorrotum”;

scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.

Ego, cum Probi multos admodum Commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo; “petorritum” enim est non ex Graecia dimidiatum,

sed totum Transalpibus; [2] nam est vox Gallica.

Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de “petorrito” dixisset, esse id verbum Gallicum, “lanceam” quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation