X
Argument
Ut [1] “ususcapio” copulate recto vocabuli casu dicitur, ita “pignoriscapio” coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.UT haec “ususcapio” dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita “pignoriscapio” iuncte et producte dicebatur.
Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: “Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit.”
Per quod satis dilucet, hanc “capionem” posse dici, quasi hanc “captionem,” et in “usu” et in “pignore.”