Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

XVI

Argument

“Agrippas” a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocantur “Prorsa” et “Postverta.”

QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, “Agrippae” appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.

Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.

Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem.

“Quando igitur,” inquit, “contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera “Postverta” cognominatast, “Prorsa” altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation