Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

VII

Argument

Verba haec ex Atinia lege: “quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto,” P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.

LEGIS veteris Atiniae verba sunt: “Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.”

Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?

Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam “subruptum erit” utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem,

sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.

Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et “est” esse et “erit”; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.

Cum enim dico: “in campo est” et “in comitio est,” tempus instans significo; item cum dico “in campo erit,” tempus futurum demonstro; at cum dico: “factum est,” “scriptum est,” “subruptum est,” quamquam “est” verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.

“Sic igitur,” inquit, “etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec “subruptum” et “erit,” ut sic audias “subruptum erit,” [1] tamquam “certamen erit” aut “sacrificium erit,” tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut “subruptum erit” non duo, sed unum verbum sit idque unitum [2] patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation