XI
Argument
Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam “lutescere” dixerit et tenebras in noctis modum factas “noctescere” et pristinas reciperare vires “virescere,” et quod ventus si [1] mare caerulum crispicans nitefacit “purpurat” dixerit, et opulentum fieri “opulescere.”
Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi: Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit. Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae. Increscunt animi, virescit volnere virtus. Sicut fulica levis [2] volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas. Quo magis in patriis possint opulescere campis.