Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

XXVIII

Argument

De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et [1] iuniorum census faciendi gratia institueret, “pueros” esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum “iuniores” supraque eum annum “seniores” appellasse.

Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum “pueritiae,” “iuventae,” “senectae,” ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation