Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

XIV

Argument

Quod M. Cato differre dixit “properare” et “festinare”; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est “festinat” ἔτυμον interpretatus est.

“FESTINARE” et “properare” idem significare atque in eandem rem dici videntur.

Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit—: “Aliud est “properare,” aliud “festinare.” Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.”

Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: ““Festinat,”” inquit, “a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.”

Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba “festinare” et “fari” eadem videri debeant.

Commodius autem propiusque visum est, “festinare” esse quasi “fessum esse.” Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation