Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

XXV

Argument

Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent.

In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀνα- λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν.

Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine “proportionem” vocant.

Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.

Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.

M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:

“Sicuti cum dicimus,” inquit, ““lupus lupi,” “probus probi” et “lepus leporis,” item “paro paravi” et “lavo lavi,” “pungo pupugi,” “tundo tutudi” et “pingo pinxi.””

“Cumque,” inquit, “a “ceno” et “prandeo” et “poto,” et “cenatus sum” et “pransus sum” et “potus sum” dicamus, a “destringor” tamen et “extergeor” et “lavor,” “destrinxi” et “extersi” et “lavi” dicimus.”

“Item cum dicamus ab “Osco,” “Tusco,” “Graeco,” “Osce,” “Tusce,” “Graece,” a “Gallo” tamen et “Mauro” “Gallice” et “Maurice” dicimus; item a “probus.” “probe,” a[1] “doctus” “docte,” sed a[2] “rarus” non dicitur “rare,” sed alii “raro” dicunt, alii “rarenter.””

Idem M. Varro [3] in eodem libro: “Sentior,” inquit, “nemo dicit et id per se nihil est, “adsentior” tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus “adsentio” in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.”

Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit.

Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίᾳ.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation