VII
Argument
Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.
Nam et “mendicimonium” dicit et “moechimonium” et “adulterionem” “adulteritatemque” pro “adulterio” et “depudicavit” pro “stupravit” et “abluvium” pro “diluvio” et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, [1]
“manuatus est” pro “furatus est” et item in Fullone furem “manuarium” appellat: manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat.
Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis: Tóllet bona fide vos Orcus nudas in catómum.
Et “elutriare lintea” et “lavandaria” dicit, quae ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? [2]
Item in Restione “talabarriunculos” dicit, quos vulgus “talabarriones,”
item in Compitalibus: malas malaxavi,
item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Íille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo,
qui inscribitur Natalicius, [3] “cippum” dicit et “obbam” et “camellam” et “pittacium” et “capitium”: Induis (inquit) cápitium tunicaé pittacium.
Praeterea in Anna Peranna “gubernium” pro “gubernatore” et “planum” pro “sycophanta” et “nanum” pro “pumilione” dicit; quamquam “planum” pro “sycophanta” M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, “botulum” pro “farcimine” appellat et “hominem levennam” pro “levi.”
Item in Necyomantia “cocionem” pervulgate dicit, quem veteres “arillatorem” dixerunt. Verba Laberi haec sunt: Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio; Séx aediles viderat.
Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; “emplastrum” enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.