Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano v aut iv Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO VARRONI

Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. Misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. Ex ea igitur media excitatos misi; qui metuo ne te forte flagitent; ego autem mandavi ut rogarent. Exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus; sed nosti morem dialogorum.

Posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse; sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. Sed haec coram et saepius. Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. Cura ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation