Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 44

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xliii.
CICERO GALLO S.

Etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem. Quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. Hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation