Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 16

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).
M. CICERO S. D. TREBATIO.

In “Equo Troiano” scis esse in extremo “sero sapiunt.” Tu tamen, mi vetule, non sero. Primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis φιλοθέωρον te praebuisti, plane non reprehendo. Nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.

Ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: “Oro te, quis tu es?” Sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.

Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. Id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. Qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. Sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation