Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati paulo post a. d. iii Id. Nov. a. 710 (44).
TVLLIVS TIRONI S.

Etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. Mihi “prora et puppis,” ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Ofilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. De attributione conficies, de repraesentatione videbis.

De domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. Ego vix teneor quin accurram; sed litteras tuas exspecto. Et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. Puto utrumque ad aquas; sed quod egerint—. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. Appellabis etiam Papiam. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation