Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 2, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in. Nov. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO.

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat.

Difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer: Non édepol, quantam rem égeris neque quántum facinus féceris; quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud: Íncredibile hoc fáctu obicitur; repente vero “incessi omnibus laetitiis laetus.” In quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam Égo voluptatem ánimi nimiam—.

Quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom primum ero aliquid nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation