Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI S. P. D.

Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. Igitur illa: Quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis;

in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura, cura te, mi Tiro. Quoniam non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. Etiam atque etiam vale. vii Idus Nov. Actio vesperi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation