Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 50

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44). .
CICERO S. D. ACILIO

Sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem. M’. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. Multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus.

Quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M’. Curium “sartum et tectum,” ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. Et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation