Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 1

Text kindly provided by Perseus

AD M. BRVTVM ET CETEROS

Scr. Romae xvii K. Apr. a. 710 (44).
D. BRVTVS BRVTO SVO ET CASSIO S.

Qvo in statu simus cognoscite. Heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima. Nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum; adeo esse militum concitatos animos et plebis. Quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur.

Cum a in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. Haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio. Ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur.

“Quid ergo a est” inquis “tui consili?” Dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. Si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.

Succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur. Quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. Satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus. Pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam.

Rogo vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus); quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite.

Post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. Quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation