Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO [L. PAPIRIO] PAETO.

Non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire. Immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. Sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere; deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit. Fiet enim quodcumque volent, qui valebunt; valebunt autem semper arma. Satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur. Hoc si qui pati non potuit, mori debuit.

Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur; hoc non longe abest a Tusculano; nihil tamen timeo. Fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. Qui si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet; ita se cum multis conligavit.

Sed longius progredior; scribo enim ad te. Hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit; nos enim illi servimus, ipse temporibus. Ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus.

Haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. Illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. Tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation