Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae inter ex. m. Mart. et vii Id. Apr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.

Qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p. sentiente; nam quid dicam “cupidissimo tui”, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? Itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis eum commendabit.

Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. Res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. Qui si conservatus erit, vicimus; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation