Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 78

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO ALLIENO S.

Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris; est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae principem cognosces.

Huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. Peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. De reliquo si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. Erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation