Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 42

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xli.
M. CICERO S. D L. CVLLEOLO PROCOS.

L. Lucceius, meus familiaris, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris! Omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos;

sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. Illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam,valere plus quam meam. Id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation