Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae post xiii K. Oct. a. 710 (44).
CICERO CORNIFICIO S.

Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. At etiam de te contionatur, nec impune; nam sentiet quos lacessierit. Ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere; quorum quidem non est difficilis coniectura.

Oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. Quid futurum sit plane nescio; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. Ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation