Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 60

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46).
M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.

L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. Sed ego libertum eius per se ipsum diligo; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime [honam] benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. Pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation