Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano mcd. m. Dcc. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE.

Gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. Quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si ita tibi conveniat, dimittere.

Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. Itaque eam tibi misi; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera. Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation